# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 197

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/197

Prob. 2. pars. Omne vegetabile est mixtum, & perconsequens corruptibile, nutritur alimento forinsecus assumpto, & in substantiam suam converso, conservat speciem, senescit, emoritur atqui horum nihil competit Caelo, ergo non est vegetabile. Prob. 3. pars. Omnt quod sensum habet, videt, audit, gustat, odores percipit, atqui nihil horum facit Caelum, cum nec videndi, nec audiendi, nec gustandi, nec odorandi, nec tangendi habeat organa, ergo Caelum sensum non habet. Objic. primo contra I. partem: quod Prophetae aut plane, aut ex consequenti, aut secundum verisimile enuntiant, ejusque oppositum nullibi afferunt, id menti ipsorum est adscribendum, atqui sententiam de anima intellectuali Caeli Prophetae 1. enuntiant, animae naturam explicantes, 2. ex consequenti inferunt, 3. ex operationum similitudine declarant, ergo sententia de anima intellectuali Caeli est conformis mentibus Prophetarum. Probo minorem quo ad singula. Et primo ex Ecclesiaste cap. 1. ubi legitur lustrans universa in circuitu pergit spiritus, quod nonnisi de mente potest intelligi, nam torpus spiritus appellari non potest, & quia si de corpore intelligeretur evidens nugatio, & inutilis repetitio in textu deprehenderetur, cum immediate ante allata verba de exacta Caeli gyratione, quae a sole fit, sermo habitus sit his verbis: Oritur sol, & occidit, & ad locum suum revertitur, ibique renascens &c. ergo Salomon plane enuntiat Caelum habere mentem. Secundo ex consequenti inferunt; Nam asserunt Caelum & Sydera esse perfectiora homine; Job 15. v. 15. 16. legitur: Caeli non sunt mundi in conspectu Ejus, quanto magis abominabilis & inutilis homo & c. 25. v. 5. 6. Ecce luna etiam non splendet, & stellae non sunt mundae in conspectu Ejus, quanto magis homo putredo, & filius hominis vermis: ergo ex consequenti inferunt Caelum habere mentem. Tertio ex operationum similitudine declarant; Nam Apocalyp. 11. 2. dicit: Vidi sanctam Jerusalem novam descendentem de Caelo a Deo paratam, scut sponsam ornatam &c. Jerem. 7. v. 18. ubi dicitur: Filii colligunt ligna..ut faciant placentas Regina Caeli, & Me ad iracundiam provocent: & cap. 44. v. 17. at. qui sponsa, & Regina Caeli, aliud esse non potest, quam anima L tellectuatis Caeli, ergo &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
