Latin
PARS PRIMA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 2
Unproofread scanNot analysed yet
Illi ideo vocantur mechanico-corpusculares, hi autem Pneumoto- cosmici; Illi plane rejiciunt principia vitalia, suisque particulis dant provincias; hi vero simili errore principia mechanica deserunt. At vero doctissimus Coudvvorth in intellectuali universi Sistemate recte monet principia mechanica cum vitalibus in justo philosophiae naturalis Sistemate esse conjungenda; hac tamen cum lege, ne unquam ad hypothesin de Spiritu provocetur, quamdiu mechanica ratione Naturae phaenomena solide explicari possunt. Physica a primo Parente originem duxit, atque tantum sub initium Mundi Protoplastorum tempore perfecta fuit; quin imo sola haud dubie eo tempore excolebatur, quia logicae, &moralis Doctrinae nulla fuit apud primos homines, quia perfectione, &rectitudine Intellectus pollebat, atque hinc post lapsum satis diu incorrupta permansit, eamque Adam docuit filios suos, suclicessu donec temporis paulatim corruptionem subiret, cet Patriarchis, &Prophetis fuerit nota, specialiter Moysi, de quo Scriptura testatur eruditum fuisse in omni Sapientia Aegyptiorum, &de Salomone 3. Reg. 4. Disputavit super lignis a cedro, quae in Libano est, usque ad hyssopum, &disseruit de iumentis, de reptilibus, &piscibus. Caeteri rerum admiratione pulcherrimarum commoti, &frequenti experientia edocti eam a fundamentis instaurare summa solertia aggressi sunt, specialiter Assirii, &Chaldaei, ut videre est apud Diogenem Laertium, &Purchotium in praefatione apud quos physica, vel mechanica, vel vitalis, seu animans fuit, idest philosophia, vel supposuerunt princpia tam materialia, quam corporalia, &maxime Spiritualia; Illi volebant omnia Naturae arcana ex indole materiae, &corporis unice posse intelligi. Hi spiritui cuidam, vel in toto hoc universo, vel plerisque ejusdem partibus concepto referebant, unde nullus eorum de principiis Mechanico Vitalibus agitavit. Aegyptii itaque tamen statuerunt Principia tipia Coelum videlicet, &Terram teste Euripide lib. I. quam opinionem nonnulli credunt tenuisse Moysem techoricis (qui nil aliud sunt, quam stylus eruditorum proprius) in 1. Genesis docuisse per illa verba: In principio creavit Deus Calum &Terram, quod spectat id, quod &Aristoteles lib. de gen. Anim. cap. 2.