Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 20
Unproofread scanNot analysed yet
Prob. prima pars, ex D. Aug. lib. 7. Genes. ad lit. inquit: Corpus dicimus rem quamlibet longitudine, latitudine, &profunditate spatium corporis occupantem &lib. de Quant. Animae cap. 5. n. 6. ita loquitur: Prius abs te quaero utrum corpus putes esse, quod non habeat aliquam longitudinem, &profunditatem, si hoc demas corporibus, quantum mea fert opinio, nec corpora esse vel existimari potest. 2. Per id constitui debet corpus, per quod a substantia spirituali distinguitur: cum adsit constitutivum, &distinctivum; sed substantia materialis a spirituali distinguitur per extensionem; Spiritus enim nec extensus, nec solidus est, ergo. Prob. 3. Essentia est illud primum attributum, quo posito caetera omnia habentur, &quo ablato omnes affectiones auferuntur, sed posita extensione illico habentur omnes proprietates materiae, ut ex praenotatis constat, &ipsa ablata auferuntur, ergo. Prob. 2. Pars. Ratio Soliditatis, seu impenetrabilitatis a conceptu extensionis positivae non differt, idem enim profecto est habere partes extra partes, ac eamdem partem non esse intra alteram inclusam; insuper corpus quid reale, &positivum est, ergo debet constitui per extensionem positivam, concipiamus spatia imaginaria, ea profecto non sunt corpus ergo ad corpus requiritur extensio positiva, proinde solida, &impenetrabilis. Obiic. 1. Extensio est constitutivum corporis mathematici, ergo non Physici. Resp.