# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 20

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/20

Prob. prima pars, ex D. Aug. lib. 7. Genes. ad lit. inquit: Corpus dicimus rem quamlibet longitudine, latitudine, & profunditate spatium corporis occupantem & lib. de Quant. Animae cap. 5. n. 6. ita loquitur: Prius abs te quaero utrum corpus putes esse, quod non habeat aliquam longitudinem, & profunditatem, si hoc demas corporibus, quantum mea fert opinio, nec corpora esse vel existimari potest. 2. Per id constitui debet corpus, per quod a substantia spirituali distinguitur: cum adsit constitutivum, & distinctivum; sed substantia materialis a spirituali distinguitur per extensionem; Spiritus enim nec extensus, nec solidus est, ergo. Prob. 3. Essentia est illud primum attributum, quo posito caetera omnia habentur, & quo ablato omnes affectiones auferuntur, sed posita extensione illico habentur omnes proprietates materiae, ut ex praenotatis constat, & ipsa ablata auferuntur, ergo. Prob. 2. Pars. Ratio Soliditatis, seu impenetrabilitatis a conceptu extensionis positivae non differt, idem enim profecto est habere partes extra partes, ac eamdem partem non esse intra alteram inclusam; insuper corpus quid reale, & positivum est, ergo debet constitui per extensionem positivam, concipiamus spatia imaginaria, ea profecto non sunt corpus ergo ad corpus requiritur extensio positiva, proinde solida, & impenetrabilis. Obiic. 1. Extensio est constitutivum corporis mathematici, ergo non Physici. Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
