Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 202
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Caeli figura. VAELUM figurae rotundae esse schola PeripateticoOrum affirmat; Nonnulli alii ex veteribus dixerunt, Caelum ad quamvis formam recipiendam idoneum esse, quibus &nos assentimur, quod ut clarius comprobetur fit ASSERTIO. Caelum ad omnem formam recipiendam idoneum est, ac proinde nullius determinatae figurae. Prob. primo quod terminis suis non continetur, sed continentis cujuslibet figuram assumit, id certam, &determinatam a natura figuram seu formam non est sortitum, atqui Caelum terminis suis non continetur, sed continentis cujuslibet figuram assumit, ergo Caelum figuram certam, &a natura determinatam non habet; Major apud Philosophos est inconfesso; minor constat ex eo, quod Caelum aereae sit naturae, ut supra probavimus. Nec dicatur Caelum licet propriam figuram non habeat, esse tamen rotundum, quia ab empireo continetur, nam in primis Caelum rotundum esse empireum nondum probatum est, nec potest probari. Secundo, quia licet empireum esset rotundum, tamen Caelum stellatum non sequeretur, esse natura rotundum, sicuti non sequitur aquam in vase quadrato existente natura esse quadratam. Objic. primo Sol, &luna ab Horizonte paulatim ascendunt, donee ad meridianum perveniant, inde ad occasum, seu alteram Horizontis partem ei oppositam descendunt, a qua rursus ad ortum rotunda circumvectione commeant, ut Ecclesiastes scribit; cap. 1.