Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 204
Unproofread scanNot analysed yet
Objic. ultimo Coeium omnium velocissime movetur &quidem in orbem, ergo est rotundum, quia haec figura motui velocissimo, &orbico est accomodatior. Resp. Transeat antec. quia de hoc in sequenti paragrapho erit sermo, nego consequentiam, &probationem; nam sicuti motus velocissimus non est semper proprius, &immediatus effectus rotunditatis, ita nec rotunditas proxima, &immediata velocissimi motus semper est causa. Patet hoc quia terra licet rotunda saltem in eorum sententia tamen stat; patet illud, quia velocissimi sunt fulminum motus, &tamen fulmina non sunt rotunda.