# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 204

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/204

Objic. ultimo Coeium omnium velocissime movetur & quidem in orbem, ergo est rotundum, quia haec figura motui velocissimo, & orbico est accomodatior. Resp. Transeat antec. quia de hoc in sequenti paragrapho erit sermo, nego consequentiam, & probationem; nam sicuti motus velocissimus non est semper proprius, & immediatus effectus rotunditatis, ita nec rotunditas proxima, & immediata velocissimi motus semper est causa. Patet hoc quia terra licet rotunda saltem in eorum sententia tamen stat; patet illud, quia velocissimi sunt fulminum motus, & tamen fulmina non sunt rotunda.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
