Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 205
Unproofread scanNot analysed yet
Peripaterici etsi omnes admittant, Coelum in orbem moveri, in explicationem hujus motus non omnes consentiunt. Alii enim hunc motum naturalem, alii violentum, aut praeternaturalem statuunt, alii ab interno principio, alii ab externo provenire contendunt: Nunc tamen licet omnes ad principium externum confugiant, rursus tamen inter se dissentiunt, sitne principium illud intelligentia creata, an Creatrix, seu Deus. Nos vero haec omnia omittimus, ac sentimus, Coeli partem superiorem (de hac enim sermo est potissimum), quae a stellis decutritur, etsi stellis cedit, adeoque cedendo ad vacua stellarum spatia replendo ex parte movetur totam tamen in orbem nunquam moveri: pro hujusmodi dilucidatione sit ASSERTIO. Coelum stellatum totum in orbem nunquam movetur Prob. primo Cujus nullus est finis, id ipsum in rerum natura non existit, atqui hujus motus orbici, &velocissimi nullus est finis, ergo revera non existit. Major patet ex acceptissimo &vulgari idiomate. Deus &Natura nihil faciunt frustra. Minor probatur ex remotione finis huic motui a laudatis Philosophis assignati, qui est, ut stellas per se ad motum ineptas una circumvehat, adeoque temporum vicissitudines efficiat, at enim falsus est hic finis, cum stellae, ut suo loco docebimus per se in Coelo moveantur, &ad motum longe sint aptiores, quam Coelum ipsum, ergo &c. Probat. 2. Quod levissimae est, ac tenuissimae substantiae, &fluidissimae nulli certae, &determinatae figurae alligatae, id ad motum circularem, eumque rapidissisimum est ineptum, atqui Coelum est hujusmodi ergo Coelum totum in motum circularem, &rapidissimum non byGoogl non movetur. Minor probata est ex iis, quae superius statuimus, &demonstravimus, nempe Coelum esse aereum, fluidum, nec ullius determinatae figurae.