Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. De Coelorum numero. DE numero Coelorum maxima apud Philosophos est controversia. Aegyptii, Chaldaei, &veteres Peripatetici octo orbes constituerunt, septem planetarum &octavum stellarum fixarum. Rationem adduxerunt, quia omnes stellae fixae eodem moventur motu, unde necesse est omnes uno circumduci orbe. Planetae vero septem distinctis motibus moventur, unde &septem distinctis orbibus circumvehi collegerunt; Sed octonario numero non contenti Ptolomaeus Alphraganus, &alii nonum orbem addiderunt, propterea quod in octava Sphaera praeter raptum, seu motum diurnum, qui fingulis 24. horis ab ortu in occasum absolvitur, alium observaverint motum, quem retrogradationis appellarunt, quo putarunt octava Sphaera centum annis uno gradu moveri versus partem occidentalem; Unde concluserunt sex millibus annorum octavam Sphaeram proprio quodam motu retrogradi ab occidente in orientem, proinde praeter octavam sphaeram, esse &aliam, quae primi mobilis rationem habeat, motumque diurnum efficiat.