# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 207

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/207

Praeterquamquod absurdum omnino est, & contra rectam rationem dicere, Corpus Physicum vindicare sibi hunc, vel illum motum, Google tum, vel etiam absolute vindicare sibi motum, cum materia, ex qua est compositum, omnino indifferens sit ad motum, & quietem, & ad hunc vel illum motum ad hoc ut posset vindicare sibi unum vel alterum motum, oporteret, ut posset determinare potius ad unum, quam ad alium, quod est contra naturam Corporis. Objic. ultimo. Si Coelum non moveretur omnia in sublunari mundo eodem modo perpetuo se haberent, nec essent temporum, vel generationum vices, atqui falsum consequens, ergo & antec. Resp. neg. major. Nam haec omnia procedunt ex falsa hypothesi nempe. Astra Coelo immobiliter esse infixa, & nih moto Coelo meveri non posse; quod cum falsum plane sit, & absque Coeli revolutione astra suos cursus conficiant, nihil eorum, quae in argumento timentur ex Coeli immobilitate, sequatur oportet.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
