# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 208-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/208-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/208-2

ASSERTIO. Coelorum distinctorum, & discretorum multitudo est purum commentum. Prob. primo Unicum tantum expansum in Creationis historia commemoratur, atque hunc aereum, & per consequens homogeneum ex Sacra Scriptura superius demonstravimus, ergo Coelorum multitudo nulla est; Nam quis Philosophorum neget aerem unum, & continuum esse corpus; quam sententiam de unitate Coelorum Multi SS. Patres amplexi sunt, & specialiter D. Chrysost. hom. 4. in Gen. inquit. Qui multos faciunt Coelos, ii divinae Scripturae, & doctrinis Ecclesiasticis adversantur, suaque ipsorum commenta, & figmenta sequuntur. Moses enim tantum Coelum tradidit, quod appellavit expansum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
