# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 21

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/21

Essentiam corporis non variari apud Physicos, & Mathematicos, sicut essentia hominis eadem est apud Physicos, & apud Mathematicos, cum essentiae rerum sint immutabiles; In eo autem differunt Physicus, & mathematicus, quod mathematicus praecise considerat essentiam corporis sine qualitatibus sensibilibus, uti sunt Calor, frigus; Physicus autem corpus considerat cum illis qualitatibus. Obuc. 2. Datur corpus sine ulla extensione, ut apparet in Augustissino cucharistiae Sacramento, in quo est verum Christi corpus sine extensione, ergo extensio non est corporis constitutivum. Item in Eucharistia datur extensio sine substantia panis. Resp. Christi corpus in Eucharistia non habere quidem extensionem in ordine ad locum, idest cum loco commensuratam & circumscriptam, habere tamen extensionem in ordinem ad se, idest suam retinere extensionem, quae responsio traditur a S. Thoma 3. p. q. 76. Caeterum hac in parte omnino credendum est Ineffabile Eucharistiae Sacramentum, ut tradit Trid. Ses. 3. cap. 1. licet postea non explicet modum, scimus tamen Deum posse dispensare naturam; & fidei mysteria humanam superare conditionem. Ad secundum dico remanere extensionem localem, quae est accidens, & non de costitutivo corporis. Obiic. 3. Dantur corpora fluida soliditate destituta, ergo corpus non constituitur per extensionem solidam. Resp. neg. anteced. Nullum enim est corpus, quod particulis solidis non constet, & in tantum fluidum dicitur quia illius partes non sunt inter se perfectae connexae, sed spatiolis vacuis, aut alterius subtilioris materiae repletis interjectae, unde non est confundenda ratio soliditatis cum duritie, ut in Physica videbimus. Objic. 4. Datur extensio, quae non est corpus, nempe Vacuum, ergo corpus non consistit in extensione. Resp. Argumentum tangit difficultatem, quae varie a Philosophis resolvitur, quae unica solutione examinari non possunt, ideo sit CADe Vacuo. XTENSIO penetrabilis aliis terminis dicitur VaEcuum, inane, aut spatium. Peripat. vacuum esse negant, quamvis illud possibile judicent. Cartesius autem nec divinitus posse dari existimavit, cum pro constitutivo corporis quamcumque statuat extensionem; reliqui omnes recentiores Vacuum admittunt, licet postea in duas partes dividantur: alii enim admittunt vacuum disseminatum, alii coacervatum, alii denique utrumque,

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
