# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 212

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/212

Resp. neg. maj. Si enim ex mente Peripateticorum tot orbium machinae perpetuo, & constantissimo motu circumrotari possunt, quid quaeso prohibet, hoc & Stellis competere posse, immoto Coelo? Nullum igitur vel minimae confusionis periculum a spontaneo, & proprio Stellarum progressu metuendum, prohibet id Creatoris jussus, & ordinatio Potentissimi Dei, qui & Stellas condidit, & motum ipsis ab initio indidit, & in posterum permisit, ut circulo revolverentur, quod de Stellis fixis accipi volumus, errantia vero eamdem distantiam a se, invicem, & a terra non servant; Unde minor etiam falsa ex parte est. Quamvis Coelum sit unum, in plures tamen distribuitur partes. Tres solent assignari: Prima est spatium, in quo sydera sunt collocata, & firmamentum appellatur, & ad Saturnum usque pertingit, qui planetarum primus est ordine, quae cum multis, maximisque syderibus sit repleta, ipsa in tota rerum natura nihil augustius, aut magnificentius, nihil pulchrius, aut admirabilius occurrit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
