# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 214

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/214

Oriens Ovest, Occidens Vvest. Verticalia puncta sunt Zenit, & Nadir, ut in Sphaera Z. N. quorum alter capiti nostro respondet, alterum huic a Diametro opponitur, ut in Fig. 59. Pro horum perfecta intelligentia notandum, quod diverso modo se vertunt Astronomi, ac Geographi Geographi enim se vertunt ad Septentrionem, Astronomi vero ad Meridiem, quia principaliores Constellationes, signa videl. Zodiaci ad meridiem habent, & ab opposito Geographi ad Septentrionem, quia ibi major Terra apparet. Sunt puncta Solstitialia in Canero, & Capricorno (l. V. in Sphaera), & duo aequinoctialia in Ariete, & Libra I. O. in Sphaera; de quibus Fig. 60. Denique punctum aliud est paralellum, in quo Planetae minorem a Sole distantiam habent, quod si sit Solis respectu Terrae dicitur Perigaeum; Aliud Aphellium, in quo Planetae maximam habent a Sole distantiam, quod si sit Solis respectu Terrae dicitur Apogaeum. Circuli in Sphaera alii sunt majores, alii minores majores sunt, qui Coelum dividunt in duas partes aequales, & eminent centro Mundi, & sunt quatuor Aequinoctialis, Meridianus, Horizon, & Zodiacus. Minores sunt, qui non dividunt Coelum in duas partes aequales, & pariter sunt quatuor, duo nempe polares, & duo Tropici. Assignabantur olim duo coluri pro punctis Solstitialibus, & aequinoctialibus, nunc autem non sunt in usu, quia optime sine illis aequinoctia, & Solstitia demonstrantur, & in Sphaera Materiales inserviunt ad substinendos alios Circulos D. C. R. est colurus Solstitiorum P. F. A. L. est colurus Aequinoctiorum. Primus ergo Circulus est aequinoctialis, qui Sphaeram dividit in duas partes aequales, Septentrionalem videl. & meridionalem aequali spatio ab utroque polo distans, ut M. O. X. F. in Sphaera. Dicitur autem aequinoctialis, seu aequator, quia cum Sol ipsum attingit noctes aequantur diebus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
