# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 215

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/215
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/215

Firmamentum appellatur, inquit Clavius, vel quia sicuti munimentum, vallum, aut maenia in extremis partibus posita cingunt, muniunt, ac firmant civitatem, sic pars ista Coeli, quae firmamentum dicitur, & a Peripateticis octava Sphaera, & quam tota antiquitas Supremum, & extremum Coelum putavit firmat, continet, & quasi munit, non solum reliquas Partes Coeli inferiores, sed omnia, quae in universo mundo existunt; Vel quia continet Stellas quasi firmius haerentes. Secunda pars Coeli, quae errantibus Stellis, seu planetis subjicitur, a Saturno ad Lunam usque decurrit & pro numero planetarum in septem spatia distinguitur. Primum Saturno, secundum Jovi, tertium Marti, quartum Soli, quintum Veneri, sextum Mercurio, septimum Lunae assignatur. Tertia Describitur a Luna usque ad terram, dici. turque Atmosphaera, in quo Meteora generantur. Aer, qui pro materia coelesti a nobis statuitur Aer purus est, qui & aether denominatur, fitque crassior ex commixtione vaporum, & exhalationum in Atmosphaeriis Planetarum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
