# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 216

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/216

In Zodiaco est Ecliptica, quae est via Solis; est autem circulus maximus Sphaerae, habetque secare bifariam aequatorem; ideoque habet duo puncta aequinoctialia sibi mutuo e diametro opposita, ut apparet in Sphaera V. F. H. I. O. Circuli minores sunt quatuor. Arcticus, Antarcticus, Tropicus Cancri, & Tropicus Capricorni. Circulus Arcticus polaris est, Circulus minor descriptus a polo aequatoris, qui revolvitur circa polum Arcticum, sicuti Antarcticur, qui resolvitur circa polum Antarcticum. In Sphaera Arcticus est D. C. Antarcticus R. S. Tropici sunt duo ultimi Circuli, qui a Sole describuntur. In Solstitiis Tropicus Capricorni est ille, qui ultimo describitur a Sole existente in principio Capricorni, ubi sit Solstitium hybernum, ut V. I. Q. R. in Sphaera Tropicus Cancri est, qui describitur a Sole existente in principio Cancri, ubi fit Solstitium aestivum; ut I. O. KC. in Sphaera; ut in Fig. 65. Sphaera in triplici positione potest considerari; recta; obliqua, & Paralella.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
