# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 217

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/217

Recta est illa, in qua Sydera oriuntur, & occidunt, sive ascendunt, vel descendunt recte; unde habent Horizontem rectum; ex quo fit, quod in Sphaera recta habitatores sint sub aequinoctiali, habentque perfectum aequinoctium, & polos supra Horizontem, ut apparet in Sphaera, si concipiatur punctum P. componi cum puncto E, & punctum A. cum punSphaera obliqua est illa, in qua unus polus est supra Horizontem elevatus, & alter depressus, & ideo, qui habent Sphaeram obliquam habent etiam Horizontem obli. quum; Stellae autem oriuntur factis angulis ad Horizontem obliquis: Habitatores noctes, & dies in aequales habent, & talis Sphaerae portio contingit incolentibus inter Aequatorem, & alterum polum. Fig. 63. Paralella tandem est, in qua Poli sunt constituti unus ad Zenith alter ad Nadir; quapropter Sydera non occidunt, nec oriuntur, sed motu paralello moventur ad Horizontem. Hanc Sphaeram habent, qui degunt sub Polis immediate, Diem habent per sex menses, & per sex menses noctem, ut apparet in Fig. 64.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
