# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 227

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/227

De Zonis, & Climatibus. CLIMA est spatium Terrae duobus respondens paralellis in maxima die vel nocte variatur, vel crescit per Semi horam. Dicitur Clima Graece quia inclinationem significat; unde Climata sunt, quasi Terrae Inclinamenta. Quapropter solum convenit illis Terrae regionibus, quae a medio recedentes ad alterum Polum inclinant, At plagae sub Aequatore constiturae, cum habeant sphaeram rectam, & libratam, quasi planitiem nulla habent climata, quia dies non amplius crescunt per dimidias horas, sed per dies integros, adeo ut sub polo decrescat dies per sex menses Pro Climatum intelligentia sciendum Astronomos describere in Terra Circulos paralellos ab Aequatore ad polum Arcticum versus tanto tempore, ac tanto spatio inter se distantes, quantum requiritur ut maxima dies unius differat quadrante unius horae a maxima die alterius paralelli proxime sequentis, & quo sequitur duo hujusmodi paralelli continere, quod Clima dicitur. Viginti quatuor recensentur Climata a Geographis ab aequatore ad Polum Arcticum, & totidem ad Antarcticum, ut Tabula indicat, quam Geographi invenerunt, ad facile reperiendum cujuscumque Civitatis Clima, & diem longissimum. Quaeratur siquidem longitudo loci, & invenietur Clima ipsi correspondens & longitudo diei, tam longissimi, quam brevissimi Zona est spatium inter duos circulos comprehensum. Quinque numerantur: una Torrida, duae Frigidae, & duae temperatae. Torrida vocatur a Sole, cujus viae subjecta est. A multis ex veteribus putabatur inhabitabilis propter validum, & perpetuum ardorem est autem spatium inter duos Tropicos comprehensum, cujus oogle cujus medium secat aequinoctialis, ejus latitudo est 47. graduum, hoc est 704. milliaria Germanica cum dimidio. Temperatae sunt pontae inter Tropicos, & circulos polares; & ideo alia est Australis Tropico Capricorni, & Circulo Polari Antarctico terminata; Alia Borealis inter Tropicum Cancri, & Circulum polarem Arcticum comprehensa. Latitudo tam Australis, quam Borealis est 43. graduum, hoc est 45. cum dimidio milliari um Germanicorum, frigidae sunt duae extremae circa polos mundi, altera Septentrionalis, altera Meridionalis, ut patet in Figura 68.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
