Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 228
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Longitudine, &Latitudine locorum. Y ONGITUDO est distantia a primo meridiano ad ultimum, adeo ut quo minor est distantia eo minor sit longitudo; quod ut facilius percipiatur 18. arcus in quolibet Emisphęrio ab Occidente, versus Orientem notarunt Geographi, singuli continent decem gradus latitudinis; ut autem sciatur per quas regiones transeat primus meridianus; Ptolomaeus censet transire per Insulas fortunatas, eo quia ultra eas nihil Terrae cognoverat. Alii per insulas Assoras specialiter per Insulam Del Corvo. Recentiores autem per Insulas Canariae, &specialiter per illam, quae dicitur Del Ferro Latitudo est distantia ab aequatore polum versus cum duo sint poli. Duplex est latitudo septentrionalis videlicet &meridionalis. Ad latitudinem inveniendam Geographi invenerunt 18. arcus, quorum octo ab aequatore ad polum Arcticum, &totidem ab Aequatore ad Polum Antarcticum. Ad inveniendam longitudinem, &latitudinem locorum construxere Geographi Tabulas Geographicas, ex quibus longitudo, &latitudo locorum designatur; ut in Figura 69. CADe Populorum diversitate, tum ratione situs, tum ratione umbrae, eorumque phaenomenis. DOPULI ex duplici Capite discriminantur, &ratione situs, &Ratiore Umbrae.