# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 228

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/228

CAPUT IV. De Longitudine, & Latitudine locorum. Y ONGITUDO est distantia a primo meridiano ad ultimum, adeo ut quo minor est distantia eo minor sit longitudo; quod ut facilius percipiatur 18. arcus in quolibet Emisphęrio ab Occidente, versus Orientem notarunt Geographi, singuli continent decem gradus latitudinis; ut autem sciatur per quas regiones transeat primus meridianus; Ptolomaeus censet transire per Insulas fortunatas, eo quia ultra eas nihil Terrae cognoverat. Alii per insulas Assoras specialiter per Insulam Del Corvo. Recentiores autem per Insulas Canariae, & specialiter per illam, quae dicitur Del Ferro Latitudo est distantia ab aequatore polum versus cum duo sint poli. Duplex est latitudo septentrionalis videlicet & meridionalis. Ad latitudinem inveniendam Geographi invenerunt 18. arcus, quorum octo ab aequatore ad polum Arcticum, & totidem ab Aequatore ad Polum Antarcticum. Ad inveniendam longitudinem, & latitudinem locorum construxere Geographi Tabulas Geographicas, ex quibus longitudo, & latitudo locorum designatur; ut in Figura 69. CADe Populorum diversitate, tum ratione situs, tum ratione umbrae, eorumque phaenomenis. DOPULI ex duplici Capite discriminantur, & ratione situs, & Ratiore Umbrae.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
