# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 23

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/23

Certum est igitur in corporibus inveniri intervalla, quae appellantur pori, meatus, rimae, interstitia, foramina, cavitates &c. pro majori, vel minori amplitudine, inveniuntur autem in omnibus corporibus, nam oriuntur propter compositionem corpusculorum, quae vel convexa, adeoque & concava habent latera sua, vel propter alias irregulares figuras, quae ad invicem adaequari non possunt. Ut autem Cartesi fundamentum evertamus in promptu est demonstrare dari posse spatium a corpore distinctum vel spatium, & corpus non esse prorsus idem. Probo invicta demonstratione ex Geometria desumpta, & promitto duo indubitata principia, primum est Quod nullum corpus alterius existentia indigeat ad suam existentiam 2. Nullum corpus posse per se moveri. Cum igitur una sphaera, vel plures possint existere nullis aliis existentibus corporibus, ponamus omnia alia corpora a Deo annihilari praeter duas sphaeras, vel potius fingamus omnem materiam mundanam in duas sphaeras coacervari, quae exponentur per duos Circulos quorum centra sint A. &B. camque supponatur nullum aliud existere corpus illa sphaerica corpora suam tonservabunt figuram. Duae igitur, illae sphaerae vel contiguae sunt, vel disjunctae, & si sint, erit spatium alquod inter medium descriptum per lineam C. nullo copore repletum, si se mutuo tangunt in unico puncto D se tangunt, igitur extra contactum erit vacuum, ut in E. & G. (Vide Tab. 1. Fig. 3. 4. 5. ltem supponatur Deum ab hoc cubiculo totum aerem auferre sicut & aerem circumstantem partes tunc immobles remanerent, & quia non esset aliud corpus impingens, ideo in medio erit vacuum. Prob. Quoad secundam partem, videlicet non dari vacuum coatervatum. Resp. eo quia posito vacuo coacervato, quale collocant inter Saturnum, & fixas, sequeretur mundi partes non esse connexas, quod est contra mundi unitatem & armoniam, ut in Tract. de Sphaera ostendemus. Objic. 1. Extensio distincta a corpore, seu quae sit corpus implicat contradictionem, specialiter quia extensio est essentiale corporis attributum. Resp. Dist. Extensio solida est attributum corporis Conc. penetrabilis Nog.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
