# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 235

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/235

Rem esse extra omnem aleam difficultatis, quum his nostris temporibus res aperta sit, multa siquidem regna, multaeque nationes nobis innotescunt, quae Zonam Torridam incolunt; quinimo inter nos, & illos mutuum adest commercium; unde autem procedat, quod sub Solis aestu vitam ducere queant, ratio non aliunde petenda ett, quam a Conditoris providentia, qui ita Mundum disposuit, ut opportune singulis provideret. In Zona Tormida itaque Sol bis fit verticalis, extra Tropicos nunquam recedit, Calore ergo suo aerem rarefacere continuo necesse est; ab aeris rarefactione ventus causatur, quo calor temperatur, redditurque ad vitae sustentationem idoneus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
