# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 24

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/24

Extensio solida est quidem essentiale corporis attributum, non autem penetrabilis, quae duae extensiones inter se distinguuntur, quod sic demonstro: Corpus tamquam solidum, seu impenetrabile, mobile, ac divisibile apprehendimus, cujus partes distingui, reparari, ac ad quamlibet ad se invicem distantiam poni possint. Potest unum corpus alteri corpori moventi obstare, potest ipsius motum sistere, vel diminuere, potest etiam corpus alteri crescenti motum communicare. Econtra spatium concipimus tanquam illud, in quo corpus omne locatur: quod omnino penetrabile sit, omnia in se recipiens corpora, quod immobile est, nullius actionis capax, cujus partes a se invicem separari nulla vi possunt, sed spatium ipsum immobile manens, mobilium successiones excipit. Ulterius ex illo Cartesii argumento quid sequeretur? extensionem esse attributum essentiale corporis; quid inde? potest ne unum universale attributum duabus diversis rerum speciebus convenire? si hoc esset, nulla erit rerum distinctio, nulla diversitas. Quamvis igitur spatium, & corpus unum, & idem habeant essentiale attributum utrique commune, sunt tamen res omnino diversae, & alia dantur essentialia attributa singulis propria per quae satis distinguantur. Instant Cartesiani. Si Deus auferret ab hoc cubiculo totum aerem, illa corpora distarent, & non distarent, nam vel inter parietes aliquid mediaret, & esset corpus, vel nihil mediaret, & tunc se tangerent, ea enim se tangunt inter se, inter quae nihil mediat. Resp. parResp. Mediare extensionem penetrabilem, cujus tes sunt immobiles sicut & ipsum spatium. Cont. Extensio penetrabilis implicat, nam pars una spatii omnes alias partes excludit, alias foret quid indivisibile, & nullum foret spatium. Resp. Partes spatii in alium locum translatas contradictionem involvere; Ex immobilitate ergo partium spatii, non ex impenetrabilitate, seu soliditate sequitur duas partes spatii confundi non posse. Quaeres a quo desumatur immobilitas spatii. Resp. Desumi a punctis fixis; ut docent Physici de immobilitate loci. Quaeres quid sit Vacuum, vel aliquid vel nihil? Resp. Secundum aliquos esse substantiam materialem penetrabilem, qui tamen non est corpus defectu impenetrabilitatis, secundum alios est modus duorum corporum distantium. Denique dicimus esse carentiam corporis, quae suomodo, nempe privativo, existit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
