# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 241

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/241

Pro horum motuum intelligentia supponendum dato Terrae motu Stellas Fixas non moveri motu primi Mobilis ab Oriente in Occidentem, sed loco hujus substituitur diurna Globi terrestris vertigo, qua circa sui Corporis centrum, & axem horis 24. volvitur ab Occidente per meridiem Orientem versus, ex quo liquet quomodo Phaenomena omnia Diurni motus fieri possint. Nam omnia quae moventur localiter, aut videntur moveri, vel ita est, quia revera mutant Locum, vel quia ipsis immotis Visus, & Oculus videntis movetur. Quapropter si Visus, aut Objectum pari velocitate moverentur versus eamdem mundi Partem nullus perciperetur motus. Itaque sive terra, sive Coelum moveatur eadem Phaenomena apparebunt, & sic nec Stellae nec ipse Sol transibunt, & sic Sol modo detectus, modo tectus noctis, atque Diei vicissitudines repraesentabit. Exemplificatur hoc exemplo Navigantium, qui putant Littora in adversum moveri, cum revera stent, & hinc sit, quod nemo ob hanc communem Vertiginem ullam resistentiam patiatur, imo omnia, quae regionem aeris non excedunt hunc communem motum participant, etiam ipsa Luna. Secundus motus dicitur Annua Translatio, qua centrum globi Terraquei uniformiter circa Solem in centro Mundi collocatum circumfertur secundum Signorum Zodiaci Seriem spatio 365. dierum, & Sex horis, cum centro autem globi Terrestris movetur tota Sphaera Elementaris, & ipsum Lunae Corpus, quibus annus Solaris habetur, & bisextilis. Hoc motu annuo Anni Tempestates explicantur, nam Terra dum est in Libra, Sol apparet in Ariete, dum autem a Libra ad Capricornum se transsert habetur Ver, adeo ut, dum Terra est in Capricorno, Sol apparet in Cancro; dum ultra progreditur a Capricorno ad Arietem habetur Aestas; ab ariete autem ad Cancrum Autumnus; ac denique a CanTom. III.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
