# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 248

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/248

Hoc non sequi, quia Orbis Lunae, seu Semita, aut Circulus Lunae maximam habet latitudinem, adeo, ut moveri possit per illum Luna absque quod interponatur Solem inter, & Terram, vel Terra inter Solem, & Lunam; imo propter ipsam latitudinem contingere possut Eclypses solummodo in nodis, seu in intersectionibus circuli Lunaris, & Eclipticae, hoc est in Cauda, & capite Draconis. Praeterea haec instantia urget etiam Tychonicos, & Ptolomaicos. Objic. 4. Admisso motu Terrae non salvaretur Irregularitas motus Planetarum, neque eorum retrogradatio, statio, & directio, ergo &c. Resp. Nulla in hypothesi simplicius, faciliusque salvari, quam in Copernicana; & primo quod attinet ad Planetas superiores. Quum Terra celerius moveatur Marte, Jove, atque Saturno, necesse est, ut orbitam suam celerius percurrat; unde fit, ut aliquando appareat posterior planetis, vel aliquo illorum, aliquando simul cum illis progrediatur, aliquando vero illos antecedat. Si Terrae habitatores Planetam respiciant tum temporis, quum Terra apparet posterior Planeta & notato puncto firmamenti, cui planeta respondet, rursus deinde eundem Planetam intueantur, cum Terra suo illum cursu fuerit assequuta, videtur Planeta praecipitasse quodammodo; tantam orbitae suae partem secundum ordinem signorum emetitus videtur. Et tunc dicitur directus; at vero si paulo post respiciant, quum Terra Planetam prope assequuta adhuc illum non antecedit, videbitur Planeta stare quodammodo, nec in cursu suo progredi ulterius; quo fit, ut si Planetam intueantur, postquam Terram illum antecesserit, videbitur etiam progressus fuisse contra seriem signorum, ac tum dicitur retrogradus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
