# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 252

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/252

Hinc provenit motus apparens omnium corporum mundanorum, qui a Terra separati sunt, quo Caelum syderosum movetur praeter polos, & videntur describere circulos, aut majores, aut minores secundum distantiam, quam habent a polis, qui Soli ut puncta immota spectantur. Cont. Non salvatur motus annuus per Eclypticam, & apparentia signorum, & vicissitudo anni Temporum. Resp. neg. antec. Nam Terra motu annuo gyrat circa Solem, & dum Sol apparet in Libra, Terra est in Ariete, dum Sol in Cancro tum Terra est in Capricorno, & sic de aliis, ita ut dum Sol videtur in uno signo, tunc Terra est in opposito; Ut autem salvetur vicissitudo dierum & anni Temporum sciendum, quod Axis Telluris non est perpendicularis ad planum Eclypticae; sed ad illum inclinatur angulo graduum 662. 2, & 6 esset perpendicularis planum Aequatoris coincideret cum plano Eclypticae, & in hoc casu circulus lucis terminator semper per polos transiret, & aequatorem, & omnes ejus paralellos in partes aequales divideret; & perpetuo dies noctibus essent aequales. Ita vero movetur Tellus, ut retineat axem suum sibi semper paralellum, quando igitur Terra est in Ariete, Sol apparebit in libra, & linea conjungens centra Solis, & Terrae, coincidit cum communi sectione aequatoris, & Eclipticae, adeoque erit perpendicularis ad axem Terrae, utpote est in Plano aequatoris; sed eadem recta perpendicularis est ad planum circuli terminatoris lucis, & umbrae & ideo axis Terrae erit in plano ejusdem Circuli, & Circulus terminator per Polos Terrae transibit, & secabit aequatonis paralellos in aequales partes, & per consequens erunt hoc tempore dies noctibus aequales.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
