# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 257

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/257

Objic. 5. In nostro Sistemate stellae manent immotae, sed u hoc esset non servaretur motus stellarum, quae ab Hipparchi temporibus mutaverunt locum etiam in Eciptica; cum constitutio Arietis, quae prius erat prope intersectionem Eclypticae & aequatoris, & Solis, nunc est ubi erat Taurus, Taurus ubi erant Gemini, & sic de aliis. Resp. Ut hujus causa reddatur sciendum axem Terrae non ita accurate sibi paralellum moveri, ut aliquando non deflectat a paralellismo hac ratione. Axis Terrae immutabilem semper angulum cum Ecliptica efficere graduum scil. 23. - sed tamen manente immoto centro Terrae. Axis Terrae describit superficiem conicam, cujus basis est Circulus a Polo descriptus, vertex vero centrum Terrae. Axis vero Terrae semper fertur per hanc basim modo retrogrado, & certissimo, scil. ab Oriente ad Occidentem, & periodum suam non conficit nisi post 25920. annos, post quod tempus ad eundem polum stella dirigitur. Hinc fit, quod mutetur locus aequinoctiis, & solistitiis, & reliquis Eclypticae punctis; Hinc etiam constellationes locum mutare necesse est. Contra. Motus ipse conicus incongruus videtur, ergo &c. Resp. Retorqueo argumentum. Motus Stellarum fixarum Sphaerae, qui tribuitur a Ptolomaicis magis incongruus est; nam, ut omnes Stellae simul moverentur oporteret, ut essent in eadem sphaera, quod est falsum; cum omnes stellae sint Centra suorum Vorticum; praeterea quod etiam motus sphaerae tam maxime vix concipi possit. Tom. III. CADe Sistemate Copernico. Cartesiano, Neutoniano & Clerc. CARTESIUS renovavit sistema Copernicanum tertia parte princip. num. 45. & Tract. de Lumine Cap. 6. supponit in primis Copernicanum, Secundo Mundum conditum a Deo fuisse, atque ab initio fuisse materiam a Deo divisara in tria Elementa, in materiam videlicet subtilem globosam, & multangularem ex quibus omnia Corpora fuerunt constituta; cum enim materiae Particulae per ipsum in Orbem agantur, a sui motus centro nituntur recedere, praesertim circa partes a Polis Vorticis remotissimas, adeoque per aethereos Tractus subtilis materia expanditur relinquendo in medio cujuscumque Vorticis Solem, aut Stellam tamquam centrum ejusdem Vorticis, & ideo Mundus distribuit in varios Vortices, adeo ut quaelibet Stella sit Sol, & centrum proprii Vorticis, circa autem unamque Stellam aut Solem varios circumferri Planetas, ut Mercurium Venerem, Martem, atque Saturnum in nostro Vortice circumagi videmus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
