# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 258

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/258

Insuper asserit dari Planetas, qui moventur per circulos excentricos nostro Soli, atque circumferri circa alios soles, qui limetae dicuntur. Vortices autem illis appellari non debent mundi diversi, cum unum sit in illis principium, & causa motus, nempe Deus, cujus providentia universum hoc ex multis Vorticibus, tamquam ex partibus constat. Vorticis figura perfecta non est, sed Eclipsim describit, & primi Elementi Materia ex uno Vortice in vicinos & circumiacentes Vortices prope eorum Polos influit, atque adeo Vortices illi inter se consentiunt, licet sese mutui in polis minime contingant, sed unius Poli in vicinorum Eclipticam obversi sunt, suntque pariter inaequayGoc aequales ut in Schemate apparet. Sit S. Sol in nostro Vortice A. B. Poli nostri Vorticis circa Eclipticam Vorticum I. Q., L. Q. Vortices minores. N. I. O. M. R. reliqui vortices circa nostrum Solem 1. 2. 3. 4. 5. 6.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
