# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 263

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/263

Caeterum Stellae dicuntur fixae, quod juxta hypothesim Tychonis circa Terram volutantes circulos centricos faciant. Sed supra jam diximus, ex Copernicanorum opinione Stellas esse Soles fixos, proindeque eis merito eamdem quam Soli nostro, essentiam attribuimus. Secundum Lansbergii calculum minima Stellarum distantia a Terra 21000000. diametros terrae continet proindeque nulla telescopia earum speciem augere possunt, per illa tamen errorem antiquitatis de via lactea deprehenderunt Astronomi; animadvertentes illam quasi esse congeriem tenuissimarum Stellarum, quae inermibus oculis non singulatim cernuntur, ut patet in Fig. 87. D.D. D.D. in qua A. est Sol in nostro vortice, inde B. B. caeterae stellae. Caeterum Stellas omnes solent dividere Astronomi in sex classes, scilicet sex variarum magnitudinum. Earum quotquot nudis oculis cerni possunt Vvolffius 3000. numerat; sed telescopii ope ingens stellarum numerus observatur. Sic in Orione nudis oculis vix 49. per tubum ultra 1000. advertuntur. Omnes stellas in certos asterismos congesserunt Astronomi, quales sunt 1. Septentrionales a nobis semper appatentes numero 23. 2. Zodiciales, numero 12. 3. Meridionales, qui cum prioribus statis modo temporibus apparent numero 15. 4. Meridionalissimi, qui in Zona nostra nunquam conspicui sunt numero 12. de quibus infra. De Stellis observatum est quasdam novas comparuisse, postea vero evanuisse, aut per vices se conspiciendas praebuisse Sic intervallo 150. annorum sex novae aliae plane evanueStellae apparuerunt, ex quibus runt, remrunt, aliae vero disparentes statis temporibus indeunt. Ubi Cartesius hanc mutationem derivat de; quod ejusmodi Stellae maculis obduci, post aliquot annos eisdem liberari possint. Princip. par 3. Attamen Rudigero probabile videtur has novas stellas esse fixas, quas planetae circa illas volutantes occultent, quaeque post alium horum situm nobis demum appareant, eaque de causa tanquam novae a nobis judicantur; Phys. div. lib. 2. cap. 2. sect. 2. §. 18.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
