# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 264

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/264

Fixas non ideo a Deo creatas esse, ut sint nostrae contemplationis & veluti divinae oblectationis objecta, vel ex eo solo apparet, quod fortuito inventionis telescopiorum casu permultae demum detectae fuerint, quae alias nunquam ab ullo homine observatae, & tot retro Saeculis a nemine sint conspectae. Hinc multi defendunt easdem totidem Soles esse, circa quos alii Planetae volvantur Vid. retro part. spec. cap. 1. §. 6. Pagani nonnulli qui mundum ab aeterno extitisse asseruerunt etiam stellas aeternas esse, una cum Aristotele delirarunt. Catholici vero non dubitant stellas creatas esse a Deo, & quidem die quarto, cum hoc expressis verbis in Sacra Scriptura legatur Gen. enim 1. 16. habetur. Fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare majus, & Luminare minus, & stellas . . .. & factus est vespere & mane dies quartus. Major difficultas est, an omnia sydera Deus ab initio condiderit, necne? Causa dubitandi haec est. Quod a Mathematicis nova, & insolita sydera sint multoties in expanso observata, inter quae insignia fuere quatuor: unum anno 72. in Sydere Cassiopeae, quod usque ad initium veris anni 74. cum admiratione Docti, & Indocti sunt contemplati, de quo multorum Mathematicorum extant judicia. Alterum anno 77. non longe ab orbitis T, & Q, quod a Tychone descriptum est. Tertium anno 1600. in pectore Oloris. Quartum anno 1604. in pede serpentarii. De duobus hisce posterioribus Keppieri extant eruditae commentationes. Singula supra Lunam extitisse caeteris Mathematicorum constat dedemonstrationibus, & omnium postea maxime admirabilis fuit stella, quae in Christi Nativitate fuit inspecta, & Magos duxit. Circa hoc variae sunt sententiae; existimant nonnulli haec sydera fuisse ab initio, cum aliis a Deo creata; Latuisse autem, ad tempus apparitionis usque, & majora visa esse propter interpositam exhalationem. Solide refutant hanc sententiam Clavius in sphaera pag. 191. 192. Kepplerus cap. 20. Tycho pag.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
