Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 266
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Materia stellarum est substantia lucida primo die Creationis condita consequenter igneae esse naturae. Prob. primo; Ex Sac. Script. constat primo Creationis die conditam esse substantiam lucidam, ad diei, ac noctis discrimen. Haec substantia lucida, a Creatore, aut est iterum destructa, aut conservata &perfecta Non est destructa, quia quaecumque Deus in primis diebus creavit bona fuerunt, iisque mundum hunc constare voluit, ut asserit D. Thomas parte prima sum Theolog. q. 67. art. 4. ergo lux illa in principio creata, non fuit abolita, sed conservata &perfecta; ubinam haec substantia reperitur in omnibus hisce rebus creatis praeterquam in stellis? ergo materia stellarum est substantia illa lucida primo die creata. Confirmatur. Deus in primo die creavit totam materiam ex qua omnia corpora constant, quae postea distinctis diebus distributa fuit, ergo &materia, qua constant stellae hoc primo die fuit condita, haec alia esse non potest quam substantia illa lucida: ergo &c. Nec dicas per lucem nihil aliud intelligi nisi confirmationem Angelorum in gratia; Nam si unum Augustinum demas, qui per coelum, naturam Angelicam intelligit, per lucem, confirmationem ipsius natura Angelicae in gratia. Patres tam Graeci quam Latini, ac prope omnes Theologi contendunt lucem illam esse corporalem &sensibilem, quinimo, &ipse D. Augustinus hanc sententiam probabiliorem esse indicat lib. de Genad lib. cap. 18. Prob.