# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 267

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/267

secunda pars, Quam etiam tenuere veteres ante Aristotelem, Zoroaster, Thales, Anaximenes, Heraclitus, Xenophanes, Parmenides, Empedocles, Anaxagoras, Diogenes, Archelaus, Plato, Stoici omnes, & plerique Patres, unico, eoque firmissimo sensuum testimonio ducti; videmus enim haud secus ac ignem astra micare, calefatere, colores varios ostentare, lumen propagare, & similia, ex quibus proprietatibus quae cum igne sunt communia, ignea esse astra concluserunt, sed de hoc infra, loquendo de natura Solis. Objic. primo. Stellae sunt partes Coeli, ergo debent esse ejusdem naturae cum CoeloResp. nego antec. Stellae enim non magis Coeli partes sunt, quam vel pisces aquae, vel volucres aeris, vel nos aeris ambientis, si igitur ex eo quod pisces sint in aqua, & volucres in aere dici non potest pisces esse partes aquae, & volucres aeris, sic pariter, ex eo quod Stellae sint in Coelo dici non potest esse partes Coeli. Objic. ultimo. Si astra ex firmamenti substantia non essent facta, necesse esset firmamenti partem, in qua fuit positum astrum, redactam esse in nihilum, hoc dici non potest. ergo &c. Resp. nego maj. hoc enim metuendum esset in sententia Peripateticorum, qui Coelos solidos statuunt, nos vero, qui Coelos aereos esse contendimus, hoc non metuimus, cum fluida facile cedant, sicuti videmus in mari, absque eo quod aliqua pars aquae destruatur Circa Stellarum formam nonnulli ex veteribus, ut Hermes, Pythagoras, Thales, Democritus, Stoici &c. credideruntesse animam spiritualem, quibus assentitur Origenes, eoque absurditatis prolapsus est, ut pro syderibus quoque Christum esse mortuum affirmaverit; cujus impia dogmata Quinta Synodus Aecumenica Constantinopolitana damnavit, ut refert Nicephorus Hist. Eccles. lib. 17. cap. 27. 28. Hanc sententiam ex his quae in consutatione animae Mundi, & Coeli dicimus, impugnatam satis esse duco. De Stellarum forma eodem modo ientiendum ac de forma Solis, cum ejusdem sit naturae Stellarum locus est expansum, quod firmamenti nomine appellatur Geneseos 1. Notandum tamen non uno loco in superiori expanso esse collocatas, sed alias esse supremas, alias medias, alias infimas. Circa Stellarum lucem nonnulli contendunt, sydera ipsam a Sole mutuari, in qua sententia videtur fuisse Plinius, Avicenna, Beda, Albertus Magnus, Hugo de S.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
