# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 268

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/268

Victore, Nos vero asserimus omnes Stellas nativam, & propriam habere lucem his innixi rationibus: Omnes Stellae ex luce primaeva a Deo sunt creatae ut probavimus, ergo omnes naturae lucidae sunt; nam quod ratione principii alicui rei competit, id ei est naturale. Hinc Dan. 12. v. 3. legitur. Qui multos ad justitiam erudierunt, ut Stellae fulgebunt. Etsi non defuerunt, qui tam esse varias in astris figuras quam in hisce inferioribus sunt, affirmarunt, tamen communis est omnium fere Philosophorum sententia eas esse globosas, &c. quod non solum de Stellis, verum etiam de Planetis affirmarunt, quia & Stellae & Planetae rotundi ubicumque constituti apparent, & quia si de Luna specialiter ioquatur, dum crescit, & decrescit arcus similitudinem refert, quod nisi esset rotunda fieri non posset ut opticorum docent praecepta. Nobis vero non globosae apparent Stellae, sed planae propter nimiam distantiam, convexitas enim, ut Optici docent, visu nequit percipi, nisi ex comprehensa inaequali distantia partium rei in cujus perceptione visus deficit. Si igitur nulla rei visae pars plus videtur distare unius simplicis dispositionis, hoc est plana, videbitur tota rei visae superficies. Circa Stellarum, & Planetarum motum sunt, qui asserunt haec omnia ad Coelorum motum moveri, qui motus ab Intelligentia motrice procedit, & contrariis motibus moveri. Nos vero asserimus, omne, quod in Coelo movetur, libere, & non ad motum Coelorum moveri, hunc non ab Intelligentia provenire nec unSingula quam contrariis motibus corpora ista moveri.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
