# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 269

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/269

probantur, & quidem primum Sacrarum Literarum authoriGoogl thoritate; Sacrae enim Scripturae quoties motuum Coelestium corporum mentionem faciunt, nunquam hunc motum Coelo, sed Stellis, & Planetis adscribunt. Ecclesiastae enim qu. v. 3. Sol dicitur oriri, & occidere, iterumque ad locum, ubi oriatur, adspirare, properare ad mendiem. Solem, & Lunam Josue imperio suum cursum non percurrisse, sed immobilia mansisse narratur Josue 10. v. 13. & similia, ergo per Sacram Scripturam Stellae, & Planetae moventur per se, & non ad motum Coelorum. Si Stellae & Planetae moverentur ad motum Coelorum non possent modo propius ad terram accedere, modo altius ab ea recedere, sed semper aequalem distantiam servarent, cum ipsi orbes in adversariorum sententia semper eamdem servent distantiam, at Planetae hanc distantiam non servant, quod maxime in Marte deprehenditur, cujus motus omnino irregularis est, ut inferius de Planetis videbimus. Quod in Planetis animadvertitur etiam in fixis deprehenditur, ultima Stella ursae minoris, seu Cynosurae Hipparchi aetate 12. gradibus aberat a Polo Mundi, nunc vero quatuor tantum gradibus distat, unde propter vicinitatem Stella polaris dicitur, at hoc fieri non posset, si immobiliter octavae sphaerae una cum aliis Stellis firmiter adhaereret. ergo concludendum est, neque Stellas, neque Planetas moveri ad motum Coelorum, qui falsus omnino est, ut supra vidimus, saltem quo ad motum orbicularem, sed moveri per se, & motu proprio. Prob. secunda pars. Praeter ea, quae superius diximus in confutatione formae adsistentis hanc rationem addimus. Omnibus corporibus, quae ab initio Deus creavit principium motus naturae eorum, & usui, quem praestant conveniens indidit, ut in omnibus observare difficile non erit. Quid causae ergo fuit, cur Stellis proprium motum eorum naturae, & usui conveniens denegaret? Tertia pars: Ex implicantia, quae in diversis motibus iisque contrariis, & simul, deprehenditur & aperte ut falia demonstratur, praeter ea, quae in Coelorum motu juxta sententiam Peripateticam confutando diximus; quare vos eo remitto, Objic. primo contra primam partem.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
