# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 270

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/270

Si Stellae, vel Planetae moverentur per se, volutarentur per Coelum, sed hoc est falsum, ergo &c. Minor constat ex Luna. Cornua namque Lunae crescentis ortum, decrescentis vero occasum perpetuo spectant; Si vero circumvolveretur crescentis cornua, modo occasum, modo ortum versus spectarent, ergo Luna non circumvolvitur, ergo Corpora Coelestia non moventur per se. Resp. nego min. Ad probationem dico, quod ex eo, quod cornua Lunae crescentis ad ortum, decrescentis ad occasum perpetuo spectentur, non sequitur, Lunam non circumvolvi, quia pars Lunae quaecumque ea sit sive anterior sive posterior, prout Soli fuerit objecta eodem modo sese ad nostrum aspectum habuerit, eamdem figuram a lumine repraesentatam eodem modo exhibebit, quod ut facilius intelligatur, accipiamus globum opacum, ipsumque candelae obvertamus, & aliquis ex obliquo illuminatam globi partem aspiciat, licet iste globus centies volvatur ac revolvatur, dummodo eadem linea id fiat, semper in eadem parte, & eodem modo globum hunc illuminatum aspiciet, quod etiam in Luna accidit. Caetera argumenta, quae contra hanc partem militant facile solvuntur, si ad Dei Ordinationem, Voluntatem, & Potentiam recurramus. Argumenta, quae contra caeteras partes militant partim in rejicienda sententia de Intelligentia motrice sunt soluta, partim cum in falsa suppositione fundentur hic non erunt afferenda. CADe Stellarum magnitudine & multitudine. CUERUNT nonnulli Philosophi, qui asseruerunt A. Stellas majores non esse, quam nobis videntur, qua in sententia fuit Epicurus, qui dixit, Solem esse tantum quantus apparet, aut paulo majorem, minoremve. Epicuro Lucretius assentitur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
