# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 272

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/272

Nam caeterae Stellae, quas non nisi Telescopii ope detegimus, his classibus non continentur Verum Stellas non tantum magnitudine sua designant astronomi, sed quo melius in ordinem referant, eas per situm & dispositionem in Constellationes distribuunt, plures Stellas uni constellationi assignando, estque constellatio plurium stellarum juxta jacentium Sistema. Praeterea, ut Stellas omnes facilius in Coelo notent, & observent constellationes ad formas animantium, & rerum quarumdam imagines reducunt, ac ipsorum animalium nomina retinent, quae ex fabulis originem duxerunt. Stellarum numerum immensurabilem esse Scriptura ipsa docet Gen. 15. 5. Numera Stellas si potes. Et Jeremiae 33. 22. Sicut enumerari non possunt Stellae Coeli &c. Quamquam tamen determinatus Stellarum numerus nobis non constet, cum oculus noster ad amplissima Coeli spatia non extendatur, earum tamen, quae nobis conspicuae sunt certas classes constituerunt Astronomi. Zodiacus in Coelo Circulus fingitur latus, ut in sphaera diximus, qui in duas aequales partes dividens aequatorem septentrionem versus & meridiem tendit. In hoc Zodiaco numerantur 281. Stellae, vel secundum alios 296. quae in duodecim constellationes rediguntur, & Zodiaci signa appellantur, quorum nomina sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces; quae duodecim sunt quia cum Coelestes constellationes sint 48. & extra Zodiacum deprehendantur 36. consequens est, ut in Zodiaco sint 12. Quaeres primo Quae ordinis ratio sit in istis signis? Resp. Quod licet in Circulo nec principium nec finis sit, tamen Mathematici primum Zodiaci signum constituerunt Arietem. Quaeile Quot Stellas singula Zodiaci signa Quaeres secundo: in se contineant. Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
