Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 273
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomorum de numero, &nominibus praecipuarum Stellarum in singulis Zodiaci signis hanc esse doctrinam. V Aries Stellis constat 13. ad ortum capite reflectitur, pedibus Cetum fere attingit. Informes circa se habet alias quinque! Ex iis, quae figuram constituunt tertiae magnitudinis sunt 2. quartae 4. quintae 6. sextae 1. &Taurus constat 33. Informes circa se habet 11. ex iis, quae figuram constituunt magnitudinis primae est 1. tertiae 6. quartae 11. guintae 13. sextae 2. Infronte hujus sunt Stellae, quas Hyades appellant, quarum maxima Tauri oculus appellatur; in ejusdem dorso septem nobiles sunt Stellae, quas Plejades nominant. Poetae Licurgi, vel Atlantis filios esse fabulantur. 1 Gemini Stellis constat 18. Pedes in viam lacteam porrigit infra Heniochum fere, &Orionem: informes circa se habet 7. ex iis, quae figuram constituunt secundae magnitudinis sunt duae, tertiae 5. quartae 9. quintae 2. Gemini alias Castor, &Pollux appellantur. G Cancer constat novem Stellis inter ursas versus septentrionem, &Hydram; informes circa se habet quatuor, Ex his, quae figuram constituunt, Magnitudinis quartae sunt septem, quintae 1. nebulosa 1. Inter Caneri Stellas una est, quae pręsepe appellatur in pectore ejus, quo Aselli. &Leo constat Stellis 27. sub ursę majoris pedibus &cauda versus meridiem; informes circa se habet octo. Ex iis, quę figuram constituunt primę magnitudinis sunt duę, secunde 2. tertię 6. quartę 8. quintę 5. sextę 4. Quę in cauda Leonis est Regulus appellatur. &Virgo Stellis constat 26. Informes circa se habet sex, ex iis, quę figuram constituunt magnitudinis primę est una, tertię 6. quartę 6. quintę 11. Sextę 2. quę dextera hujus constellationis est Vindemiator appellatur, quę in sinistro lucida est Spica dicitur. Di LiTom. III. Libra Stellis constat 8. Informes circa se habet 9.