Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 277
Unproofread scanNot analysed yet
Lupus, seu bestia Centauri stellas habet 19. quarum magis conspicuae duae Ara, seu Lar, vel Thuribulum stellas habet 7. quarum magis conspicuae quinque. Corona Australis stellas habet 13. quarum magis lucidae quinque Piscis Austrinus stellas habet 12. quarum magis conspicua una est. Hisce nuper adduntur signa XII. circa Polum Austrinum, quae nobis non apparent, &sunt Phaenix Grus, Paro, Indus, Apus, 1 riangulum australe, Musca, Chamaleon, Piscis volans. Taucan, sive Anser Americanus, Hydrus, Xiphias, sive Dorado. Ad constellationes etiam pertinet Galaxia, seu via lactea, quae circulus latus candore lactis perfusus, nonnunquam duplici tramite, plerumque simplici totum Caelum ambiens. Hunc Caeli tractum innumeris minutissimis stellis refertum esse, Telescopio suo deprehendit Galilaeus, &quamvis singulae stellae nudo oculo sint imperceptibiles, conjunctis tamen luminibus cam Caeli regionem illustrant, &candore suo perfundunt.