# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 278

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/278

CAPUT PRIMUM. De Natura Solis, ejusque maculis. COLIS Naturam Ptolomaici, & Peripateticl in partibus densioribus caelestis materiae collocant, nos vero superius hanc sententiam impugnavimus demonstrando materiam omnium stellarum, inter quas & Sol recensetur, esse materiam illam primo die conditam, quae diem effecit, & tenebras effugavit, quapropter hic tantum addam, nonnullos recentiores, velle ipsum sola luce constare, quae ignis postea efficitur, dum particulis salinis, quae per aerem volitant unitur. Alios velle totam Solis materiam esse ignem, cum omnia ejusdem munera obeat, habet enim vim incendendi, urendi, liquefaciendi &c., ut constat experimento speculi concavi vel lentis Causticae quod confirmant ex figura ipsius Solis, per Telescopium enim plures in Sole igniti globuli deprehenduntur, ex quibus materiam ipsius igneam esse concludunt. Sol inquit Cicero 2. de Nat. Deorum dictus, vel quia solus ex omnibus syderibus est tantus, vel quia cum est exortus obscuratis omnibus solus apparet. Sol est globus per se lucidus, qui aetherem suum per omne spatium planetarum extencit, atque circa proprium centrum spatio 27. dierum movetur. Et quoniam sol est quodammodo substantiae igneae lucem, & calorem suis radiis excitat, estque terra major centies sexagies sexies, & per Vvolsium 125. Solis Figura est num. 88. Per motum solis vertiginosum Planetae omnes in motum circularem elastice ciurtur, & quidem quo ei sunt proximiores, eo citius, quo remotiores eo tardius. Hinc disputatur inter Astronomos circa ejus situm. In centro universi immobilem non esse, supra professi sumus, at urgentissimae rationes nos cogunt ipsum agnoscere in centro Planetarum quas ad tres reducimus Mathematicam, Physicam, & Ethicam. Prima ex Opticae fundamentis accipitur. Distantia solis a centro terrae minima continet terrae semidiametros 1070. distantia vero Lunae a centro terrae semidiametros 64. Differentia igitur inter minimam solis distantiam, & maximam Lunae est semidiametrorum terrae 1006.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
