Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 28
Unproofread scanNot analysed yet
Numquam in divisione materiae posse ad finem deveniri, &ideo numquam darentur duo infinita aequalia. Obiic. 3. Potest Deus continuum quodvis in suas partes infinitas resolvere, &tunc daretur pars ultima indivisibilis. Resp. Deum posse procul dubio quidquid possi bile est, at cum nulla dari possit materia, quae non iterum secari possit in alias infinitas partes, liquet exinde Deum non posse ita secare materiam, ut detur pars ultima indivisibilis. Objic. Vltimo. Si materia &c. tantae magnitudinis esset, quotus globus terraqueus ac granum tritici cum in partes infinitas dividi possit. Resp. Magnitudinem commensurari per partes aliquotas, quae in unoquoque corpore sunt numero determinatae, non vero a partibus proportionalibus, quae ex divisione aliarum consurgunt, &secundum quas materia dicitur in infinitum divisibilis. Ex dictis colligitur attributum quantitatis non importare ipsum conceptum materiae consistentis in extensione indefinita absque eo quod sit nullis terminis, aut figuris alligata: quantitas autem nil aliud est, quam vis projiciendi certos angulos, quibus definitur, &mensuratur magnitudo ut docent Geometrae, &juxta multitudinem, aut expansionem angulorum attendi corporum quantitatem. Ex varia angulorum terminatione varia etiam figura consurgit, quae nil aliud est, quam terGoogl terminus quantitatis. Hinc patet posse quantitatem a materia reparari. Infertur praeterea 1. quantitatem proprii corporis non esse se ipsa notam, sed tantum per mensuram extrinsecam, idest comparative ad alia corpora. 2. Omne continuum esse divisibile, &indefinitum, quia omnis magnitudo habetur per angulos, qui continuative uniuntur inter se in ambiente fluido, per hoc anguli comprehendunt spatium, &sunt alicujus figurae; sicut igitur figura divisibilis est, ita etiam continuum.