# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 282

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/282

usus est, ut in majori copia colligantur species objectorum visibilium, & ad hoc ut appareat objectum majoris magnitudinis, quod certe nequit praestare Microscopium constans tribus palmis, quinimo etiam, cum majori luce, propinquitate, & termino; cujus rei experimentum exhibitum est in ipsa Academia, qua omnes spectatores communi consensu dixerunt hunc parvulum tubum novum esse artis prodigium. Praeterea Tubo optico usus est Corradus Monachus, qui vixit XIII. saeculo teste Joanne Mabillon doctissimo illo Presbytero Benedictinae Congreg. S. Mauri in Itin. Germ. p. 49. seq. His igitur memoratis auctoribus debent natales suos & incrementa necessaria illa Astronomici, & Optici fludii instrumenta, quorum praeludia quaedam, apud veteres etiam reperiuntur. Tuborum opticorum beneficio Galilaeus observavit Circumjoviales, quamvis nonnulli volunt conspectos fuisse Jovis satellites ante Galilaeum a Simone Mario, anno 1606. Jovis Satellites in honorem Serenissimae R. Celsit. Familiae Mediceae, Medicea nuncupavit sydera, sicut eadem ratione Marius in memoriam Serenissimorum Marchionum Brandemburgensium sydera Brandemburgica vocavit. Denique plures aliae stellae, successu temporis inventae sunt, specialiter, quae apparuit in collo cygni & alia in pectore, quae pro una, & eadem habentur ab Herelio in Actis Philosoph. Anglic. ad mensem Novemb. An. 1666. unde maximum incrementum accepit syderalis scientia, quae ex Aegypto primum derivavit, cujus partialis Regulus Necepsus instauravit, traduxitque in usum ea, quae Mercurius primus excogitaverat, & secundus in templorum aditis reposuerat, quae ipse Necepsus Magos etiam docuisse diGoogli dicitur, non quod hi fuerint illius auditores (Magorum enim Nomen Persarum proprium, tunc nondum innotuerat, & cum Cyri victoriis tandem inclaruit sed quod Magi post subactam a Persis Aegyptum ex hujus Regis scriptis doctrinam suam hauserint. Nolunt equidem hoc agnoscere Babylonii, qui artem istam Zoroastri attribuunt.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
