# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 284

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/284

Plures Peripatetici existimarunt solares maculas esse Telescopii ludibria, sed compluribus Astronomorum observationibus, compertum est veras esse maculas, cum saepe varientur, nec aequaliter ab omnibus videantur, ideoque huic sententiae minime est adhaerendum. Altera sententia est Scipionis Claremontii, qui statuit esse vapores in Athmosphaera elevatos, sed cum nullam habeant paralaxim, ideoque & ipsum rejicimus. Nonnulli etiam voluerunt, esse Planetas a radiis solaribus, propter eorum propinquitatem ad Solem occultatos, qui dum inter Solem, & oculos nostros interponuntur nobis veluti solis maculae repraesentantur, quam sententiam falsam esse demonstrat ilarum motus irregularis. Dicimus igitur esse halitus a disco Solis prodeuntes, quatenus exhalationes Planetarum, quae in Sole adunentur, ab eodem rejiciuntur, ideoque sunt veluti fumus prope Solem condensatus, quod constat ex eo, quod paulatim evanescant. Earum motus est irregularis, nam a margine Solis orientali medium versus progredi cernuntur, deinde ulterius provectae in opposita margine occidentali occidere videntur; & earum aliquae, postquam in opposita nobis Solis superficie per quatuordecim circiter dies delituerunt, in margine rursus oriri incipiunt. Circulus A. G. H. D. repraesentet solarem superficiem nobis conspicuam, saepe vidimus materias quasdam densas, & obscuras nubibus circumterrestribus persimiles in margine A. oriri, quae paulatim gle tim versus B. repentes, in medio tandem disci conspieiuntur, deinde per B. C. ad circumferentiam progredientes, post aliquam moram in D. evanescunt. Aliquando macularum aliquae, interjecto dierum viginti septem circiter spatio post digressum ab A. rursus in eodem puncto conspiciuntur tantum temporis per Solis superficiem nobis aversum transcurrendo impendunt, quantum in obversa Solis facie nostro conspectui subjiciuntur. Macularum motus in disci peripheria A. vel D.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
