Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 289
Unproofread scanNot analysed yet
praedictis signis, addantur diebus Mensis tot numeri quot unitates habet in alphabeto prima littera vocis illius, quae Mensi correspondet, quod si numerus resultans sit minor triginta, ille erit numerus graduum quod si sit major triginta, tunc auferantur triginta, &quod remanet, est numerus graduum Solis in illo signo, V. gr. si quaeratur quot gradus habeat Sol die 27. Junii: cui respondet vox, Justum, cujus prima littera est I, quae habet nonum locum in alphabeto, si itaque 9. &27. facit 36. itaque auferantur 30. &remanent 6. itaque Sol habebit sex gradus G. Ut autem faciliori methodo id assequamur sequentm tabulam apponimus ordinatam juxta regulas praelaudatas: in principio collocantur nomina Mensium, &sub Mense ponitur columna numerorum graduum Solis in signo, per quod Sol percurrit, sicuti a parte sinistra ponitur numerus dierum cujuscumque Mensis &denique post numerum 17. collocatur character illius signi, in quod Sol ingreditur, V. gr. die 20. Januarii ponitur signum aquarii, &die 19. Februarii signum Piscium. Pro intelligentia sequentis tabulae sciendum anno bisestili, habito gradu Solis ipsi addi debet unus alius Tom. III. gradus post festum S. Matthiae, V. gr. si die 27. Septembris cui correspondet Genitus cujus prima littera G.