# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 295

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/295

Vapores ex eo in Lunam rursus praecipitentur opus est, ideoque vel ros decidit, vel pluit vel ningit. Videatur Vvolsius in Elementis Astronomiae. Eadem Phaenomena apparent in Marte & Jove, & si in istis, in caeteris pariter evenire vix dubitandum est. Si Planetarum Corpora fontibus, & Fluminibus, & pluriali aqua irrigantur consequens fit illic nasci, & propagari Stirpes, plantas, & arbores, quum a Supremo Naturae Conditore ad id aquae in Terrestri globo sint ordinatae, ut faecunditatem Planetarum pariant, proinde eadem congruentia nihil vetat, ut quemadmodum in diversis hujus Terrae regionibus, ita in istis quoque longe remotis plantarum diversitatem Natura sit consecuta. Eodem ratiocinio nonnulli adesse animalia probare nituntur tum ex similitudine Terrestris globi, tum ex herbarum foecunditate ad animalium cibum & alimentum instituta. Quia tamen tuberis instar animalia non nascuntur, sed ex Ovis originem suam ducunt, ut tertia Parte probavimus, ideo quum nobis certo certo non constet Deum procreasse ibi animalia, proinde certum nobis non est animalia in Planetis inveniri.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
