# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 296

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/296

Quod dixi de animalibus id potiori Jure intelligo de Homine, nec enim extra temeritatem adstui absolute potest adesse in iisdem Planetis homines, & habitatores; quamvis nulla sit implicantia quod potuerint ibi esse, cum Planetae sint Corpora Terrestria; Quia tamen sola rei possibilitas non est sufficiens ratio inferendi rerum existentiam, ideo inferri nequit defacto in Planetis adesse habitatores. Nonnulli contendunt non derogare Omnipotentiae Divinae quod Deus in Planetis incolas condiderit, sed hoc meram possibilitatem adstruit. Nonnulli alii admittunt habitatores, sed diversae constructionis Corporis a nobis, quum enim Planetae diversam habeant a Sole distantiam, alii enim sint remotiores, alii propinquiores, ideo habitatores, si adessent, pro diversitate distantiae deberent habere diversum temperamentum, & constitutionem, ut vel maximo calori, vel maximo frigori resistere possent. Circa Planetarum Incolas videatur Hugenius in Cosmotheoro. Superest aliqua afferre circa Staturam Habitatorum Planetarum. In hypothesi quod adessent: Censeo esse debere in eadem proportione ad Corpora Planetarum. ac nos sumus ad Terram nostram, adeo ut v. g. si Saturnus sit trigesies Terra nostra major, & homines essent trigesies majores Incolis Terrae nostrae. Vvolfius probat Jovicolas esse Terricolis multo majores ex genere nempe Gigantum. Nimirum pupilla dilatatur in Lumine fortiori, coarctatur in debiliori. Quare cum in Jove Lux meridiana in eadem altitudine Solis sit debilior, quam in Tellure, ob majorem nempe Jovis a Sole distantiam inferius independenter ab his ostendendam pupilla in maxima constrictione, adeoque etiam per se major esse debet in Jovicolis, quam in Terricolis. Enim vero experientia loquitur pupillam reliquo bulbo Oculi, Oculum vero Corpori esse proportionatum, ut nempe animantia oculos majores habeant, quorum pupilla major est, quare Corpora Jovicolarum majora esse debent Corporibus Terricolarum. Et sane non desunt rationes, quae suadent Jovicolas statura aequales esse OgiRegi Basan, cujus Lectus Ferreus, Mose auctore Deuter. III. II., habuit Longitudinem novem, Latitudinem quatuor Cubitorum; Constat enim distantiam Jovis a Sole esse ad distantiam Telluris ab eodem ut 26. ad 5. Est igitur intensitas Luminis Solaris in Jove ad intensitatem in Tellure in ratione duplicata 5.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
