# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 297

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/297

ad 26., sed per experientiam constat pupillam dilatari in ratione majore quam immensitas Luminis decrescit alias enim Objecti remotio claritas eadem apparere posset, quae vicinioris, quod tamen videtur obscurius: Diameter adeo pupillae in statu maximae contractionis, aut dilatationis Terricolarum est ad Diametrum pupillae in statu simile Jovicolarum in ratione majore quam 5. ad 16. Quod si eamdem ponamus ut 10. ad 26., seu 5. ad 13., cum Statura Terricolarum ordinaria sit Pedum Parisinorum 5. Z seu particularum 7515. cujusmodi pes Regius Parisinus continet 1440., reperietur Statura Ordinaria Jovicolarum 19539. istiusmodi Particularum, hoc est pedum 13. Quoniam Cubitus Hebraeus, juxta Eisenschimilium de ponderibus, & Mensuris Veterum R. G. & H. Sect. 3. Cap. 4. p. 119. est Particul. 2384. pedis Parisini, longitudo Lecti Gigantis a Mose commemorati est 21456. unde si subducatur pes unus Partium 1440., relinquitur Longitudo Gigantis 20016., seu pedum 13. cui quamproxime convenit Longitudo Jovicolarum pedum 13. Quid autem fit sentiendum, de Figura, & Natura animalium Planetarum, idem proportionabiliter dicendum ac de Homine, quamvis de Figura istorum animalium frustra per conjecturas quaeratur. Lunae Faciem ut in Telescopio apparet, & a peritissim Astronimis fuit observata exhibet Tabula XXII. Fig.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
