Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 298
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Motu Planetarum. DLANETAE omnes secundum eamdem plagam, scilicet ab occidente in Orientem circa solem in orbi tis in uno fere plano jacentibus, seu non multum se invicem dehiscentibus, feruntur, &orbitarum plana se mutuo secant in lineis, quae per solis centrum trans eunt, adeoque spectator in Solis centro locatus in or bitarum omnium planis consistet, &planetas in Coeli superficie motus suos peragentes, circulosque circa se maximos describentes videbit. Unde fit, ut singulorum planetarum diversas a sole distantias oculorum acie aestimare non possit. Ut igitur tam distantiae, quam motus Planetarum videantur, convenit, ut e Solemigremus, ac per lineam rectam, quae per solem transeat, &ad orbitam Telluris perpendicularis sit, orbitarum plana intueamur, ex hoc loco cernere licebit planetas diversis admodum intervallis a sole removeri, &qui qui gyros citius conficiunt, ipsi propiores esse, tardius absolvunt, longius esse, qui ordo in Figura 91. dignoscitur. A erit orbita Mercurii. B orbita Veneris. C. orbita terrae in sententia eorum, qui terram moveri, contendunt. D. orbita Martis. E orbita Jovis, F. orbita Saturni. Astronomi ante Keplerum, ut indubitatum habebant axioma, motus omnes Coelestes in se ęquabiles esse, &orbitas perfecte circulares. At cum accuratiori examini Coelestes motus subjecerit magnus Keplerus observationibus Tychonis Brahei innixus, axioma hoc motibus planetarum non congruere deprehendit; &certifsimis rationibus ab eo ostensum fuit, motus planetarum nec esse in se ęquabiles, nec eorum orbitas esse perBoogle perfecte circulares; Observationes enim testantur, idque ultra omnem disputationem, figuram orbitę planetarie esse ellipsin, sive ovalem, motumque Planetę in hac ellipsi inęqualem esse, Ellipsis autem, ut hoc melius intelligatur, est linea curva, cujus naturam sic demonstro in aliquo plano.