# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 3

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/3

ubi Terram foeminam, & matrem dicit, Solem autem Genitorem; Hujus opinionis origo fuit ex Nili inundatione, cum enim Nilus post inundationem ex luto, & solis calore mares produceret, adeo ut aliqui eorum quoad pectus, & anteriora formati, & motum sortiti, quoad reliquum vero corpus informes, & eluteri, ideo eorum Philosophi successa temporis tradiderunt ex Coelo, & Terra omnia gigni, simulque credebant teste Diodoro in Aegypto primo prodiisse genus hominum; sic vero cum veris terminis techoricis periit quoque sanior philosophia, cujus emendationem Philosophi successu temporis tentarunt. Primi omnium fuerant quidam barbari ex falsa traditionum interpretatione; cum enim Patriarcharum Oracula non satis intelligerent falsa commentatione fabulas pro traditione habuerunt: v. g. cum dicerent Chaldaei summum Numen generasse duo, mentem, & animum, significare volentes generationem Divinam applicatam ad Naturam humanam in Christo duo eruerunt principia, Mentem, & Spiritum. Thales observans progressu, fluidum in solidum conterti, omnia ex aqua componi voluit; e contra Anaxagoras observans quod aqua solum esset principium materiale passivum, proinde Thaletem omisisse principium activum motus ipsi addidit mentem Deprehendebat Anarimander, quod coelestibus Corporibus non convenisset aqua Thaletis, ideo infinitum posuit. Pythagoras vero principia ex Aritmetica desumpsit, ex numero videlicet omnia componi affirmans, seu, ut aequum est de partium ordine, & armonia intelligendum est. Interim Eraclitus, cum videret ex fluidis soium superesse ignem, ideo ignem primum omnium rerum asseruit principium. Hinc aliqui omnia ex luce, & tenebris comXenophanes atque post ipsum Parmenicomponebant. des fluidis relictis de mechanicis, & solidis cogitare coeperunt; unde primum effloruit Elentica, sive Mechanica Philosophia, quae ex solidis, & terrestribus principiis constitutam fuisse naturam contendebant. Postremo tempore Empedocles cogitavit, cumque ipsi, nec aqua Thaletis, nec ignis Eracliti, nec mechanicorum terra displiceret, quatuor haec conjunxit elementa, statuitque Sistema elementare.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
