Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 300
Unproofread scanNot analysed yet
Non existimo, inquit, Cometam subitaneum esse ignem, sed inter aeterna opaca naturae &postea sic vaticinatur Veniet tempus, quo ipsa, quae nunc latent, dies extrahet, &longioris aevi diligentia; ad inquisitionem tantorum aetas uni non sufficit. Veniet tempus, quo posteri nostri tam aperte nos nescisse mirabuntur: erit, qui demonstret aliquando in quibus Cometae partibus errant. Sed his non obstantibus tota Peripateticorum secta, metuens, ne generationes, &corruptiones in Coelis admitterentur, Cometas inter sublunaria Corpora posuit, illosque esse meteororum genus contendit, sed cometas supra Lunam esse experimenta ipsa demonstrant; Compertum enim est, Co metam aliquando fuisse supra Saturnum, &omnes supra Lunam, ut observavit Keplerus, &Thico. Pariter ipsos esse supra Lunam constat ex eo, quod minorem paralaxim habeat ipsa Luna, quod majorem distantiam indicat; &ex eo, quod aliquando nullam paralaxim habuerint; ut erat Cometa, quem Tycho U ranoburgi, &Hagecius Pragae in Bohemia eodem tem.