# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 300

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/300

Non existimo, inquit, Cometam subitaneum esse ignem, sed inter aeterna opaca naturae & postea sic vaticinatur Veniet tempus, quo ipsa, quae nunc latent, dies extrahet, & longioris aevi diligentia; ad inquisitionem tantorum aetas uni non sufficit. Veniet tempus, quo posteri nostri tam aperte nos nescisse mirabuntur: erit, qui demonstret aliquando in quibus Cometae partibus errant. Sed his non obstantibus tota Peripateticorum secta, metuens, ne generationes, & corruptiones in Coelis admitterentur, Cometas inter sublunaria Corpora posuit, illosque esse meteororum genus contendit, sed cometas supra Lunam esse experimenta ipsa demonstrant; Compertum enim est, Co metam aliquando fuisse supra Saturnum, & omnes supra Lunam, ut observavit Keplerus, & Thico. Pariter ipsos esse supra Lunam constat ex eo, quod minorem paralaxim habeat ipsa Luna, quod majorem distantiam indicat; & ex eo, quod aliquando nullam paralaxim habuerint; ut erat Cometa, quem Tycho U ranoburgi, & Hagecius Pragae in Bohemia eodem tem.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
